- CALLAICI
- CALLAICILusitaniae populi Gallaici etiam dicti. Hodie Galliciaeregnum. Ovid. l. 6. Fast. v. 461.Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hosteFecit, et Hispanam sanguine tinxit humum.Martial. l. 10. Epigr. 16. v. 3.Accipe Callaicis quicquid fodit Astur in arvis.Idem l. 14. Epigr. 95. v. 1.Quamvis Callaicô rubtam generosa metallo.Et l. 4. Epigr. 39. v. 7.Nec quae Callaicô linuntur aurô.Inter Callaicus Oceanus, apud eundem l. 10. Epigr. 37. v. ult. pro Hispano. Alias divisi fuêre in Callaicos Braccarios, et Callaicos Lucenses. Illi inter Durum et Minium fluv. ubi nunc pars regni Portugalliae, Transmontana, et regio inter Durium et Minium dicta, habitabant. Hi, qui et praecipui fuêre, ubi nunc Galliciae regnum. Habet a Septentrione et Occidente Oceanum, a meridie Lusitaniam, ab Oriente Asturiam et regnum Legionis. Regio est montuosa. Eius Caput Coinpostella. Vide Gallaeci, Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.